[131] EPISTOLA XXXI.

IUSTUS LIPSIUS

HADRIANO VANDER-BURCHIO.

Sum etiam nunc in morbo, mi Amice, & justissimo eo titulo ad silentium apud alios utor. Apud te sic jam olim mei amantem recuso, neque debeo. Atque adeo vix legi epistolam tuam calidi affectus plenam, quin ego quoque accensus ad scribendum sum; & rem vides. O gratam enim mihi semper vestri memoriam! Vestri. nam & fratrem jure includo. Quando erit, ut coram ore, & oculis & brachiis promere hunc amorem liceat? quando? Dies mihi sunt anni, anni aetates. Et tamen specula illa, quae sustentavit, nescio quo male? Belgarum fato, languere aut abire mecum videtur. Nam & ego langueo jam a sex septimanis, nescio an extremum. DEUS decernet. De concertatiuncula illa pro honore meo, amo te, nec tamen amo. Obsecro, quid me anteferre? neque debeo; & si debeam, non ille nunc spirant apud vos Favonii, qui LIPSII famam producant. Alienat a me quosdam, quod bonos jungit: quibus ego me adsero, nec praemia aut pericula abjungent. Tecum item vinculo aeterni Amoris haereo, & cum optimo fratre Decano, quem animo gesto & amplector. Lovanii, prid. Kal. Majas. MDCIII.